- CANDELARIA
- CANDELARIAGallis olim la Candeliere, hodie la Chandeleur, Italis Candelora, item Santa Maria Candelara; Latinis etiam Festum Candelarum, et Festum S. Mariae Candelarum: Festum est in communione Romana Putificationis B. Mariae, de quo vide Durandum, l. 7. c. 7. num. 17. Nomen ei a candelis ardentibus, quas hâc die suis deferre praecepit Gelasius Pontifex Roman. abrogatis Lupercalibus, quae mense Februariô agi solita, testatur Varro. Litanias publicas et processiones sollemnitati addidit Sergius Pontifex. Finem, quô ceremonia haec introducta, exponit Beda de Rat. tempor. c. 10. ubi eius cum Lustrationibus Veterum collationem instituit. Olaus Wormius, ad eundem diem, Kendelmess genti illi dictum, manum facem ostentantem depingi consuevisse: tradit in Fastis Danicis. Pluta hanc in rem vide apud Auctores laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Aliud est Candelarum sen Candelabrorum Festum, quod in aliquot Galliae Ecclesiis, primae classis Festum est: ut quinque Candelabrorum, secundae classis. Ibidem, quando sollenniter, ut vocant, celebrat Episcopus, septem in Altari candelae ardent: quô ritu alludi dicunt ad v. illa candelabra, quae Iohannes vidit ante Thronum Dei, Apocalyps. c. 1. v. 12. sicque significari, Praesulem quemque tot Spititus divini donis ornatum esse debere. Quod cautum etiam in Abbatibus mitratis, Sacr. Congr. Rit. die 29. Ianuar. 1628. In Papali Missa sollenniter itidem celebratâ; non septem solum in Altari candelae ponuntur, sed etiam cum septem cereis accensis totidem Acolythi inserviunt, etc. Vide Macrum utrumque Hierolekcica, et infra in voce Lucerna nec non, ubi de Luminum sesto. Apud Graecos, qui lampades et candelas Aedium Sacratum accendere folent, Κανδελάπται, appellantur: at ipsum Sacristam Kandalaphthi appellant Maronitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.